- VICEPOTA
- VICEPOTADea apud romanos, quae fuerit incertum. Apud Livium, ubi de demolitione aedium Valerii Poplicolae agitur, fic legitur in vulgatis, l. 2. c. 7. Delata confestim materia infra Veliam, et, ubi nunc Vicus est publicus, domus in infimo clivo aedificata. Pro vicus publicus, legit B. Rhenanus, ex codice veteri, ubi nunc Vicae pocae est, illudque in Viriplacae commutandum censet. Carolus Sigonius legit, ubi nunc Vicus publicus est; quem admodum et apud Plutarchum in Popl. vertit Xylander, Ubi nunc templum est et Vicus publicus dicitur. I. Lipsius, Epist. quaest. l. 2. Epist. 11. legendum apud Livium arbitratur, ubi nunc Vicepotae est Templum, et sic Plutarchum etiam emendandum: Ipse autem, quae aut qualis ea Dea fuerit, profitetur se ignorare. Vide Iohan. Rosin. Antiqq. Roman. l. 2. c. 21. et supra Vica Pota.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.